monumenta.ch > Plinius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 66
{XXVI} Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur.